• Приглашаем посетить наш сайт
    Зощенко (zoschenko.lit-info.ru)
  • Поиск по творчеству и критике
    Cлово "JUL"


    А Б В Г Д Е Ж З И Й К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Щ Э Ю Я
    0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
    Поиск  
    1. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 27 мая 1749 г.
    Входимость: 1. Размер: 11кб.
    2. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 16 февраля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 7кб.

    Примерный текст на первых найденных страницах

    1. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 27 мая 1749 г.
    Входимость: 1. Размер: 11кб.
    Часть текста: qua moram meam in Te compellando excusem, nisi quod eam causationem humanissime accipere velis, si me ad litteras, quibus nil nisi salutatio continetur, scribendas pigerrimum esse fatear. Negare tamen non possum me praeter id, quod seria defuerit res, de qua ad Te scriberem, etiam haud levibus negotiis praepeditum fuisse. Equidem ex quo litteras Tuas accepi, de laboratorio Chymico, quod sumptibus Augustae in horto Academico praeterita aestate exstructum est, disponendo atque vasis, instrumentis et materiis instruendo sollicitus fui, ea quibus in excolenda lingua vernacula occupatus fui, praetermitto. Semper quidem in animo habui de gravitatis et materiae ratione ad ea, quae mihi respondere non fuisti gravatus, plura proponere; sed cum pauca eorum momenti alicujus mihi visa fuerint, graviora igitur inventurus scriptionem litterarum de die in diem distuli. Nec tum cum dissertationem meam de nitro Berolinum mitterem ad Te scribere aliquid licuit; nam cum in tertio capite pertractando versarer, uxor mea filiolam peperit, quare vix opusculum ipsum absolvere potui. Quoniam tempus, ad praemium distribuendum constitutum praeterlapsum est, nec ex novis publicis litterariis constat, quis praemium adeptus sit: а Te igitur, Vir celeberrime, peto, ut me hac de re certiorem facere velis. Caeterum ad meam dissertationem sub sentenia, cognitio principiorum in Chymia tanti est, quanti principia ipsa in corporibus, missam apposui dissertationem de vi aëris elastica, quam a Te lectam esse non dubito. In ea desideratur explicatio notissimae legis, scilicet: aëris elasticitates esse densitatibus proportionales. Quam ideo non attigi, quoniam non parum dubito, eam in qualibet compressione aëris valere. Dubitatio ista originem duxit ex quadam inconvenientia Theoriae meae cum illa quam Bernoulliana deductio (in Hydrodinamica, p. 243) primum in notis Tuis ad Robinsium...
    2. Ломоносов М. В. - Эйлеру Л., 16 февраля 1748 г.
    Входимость: 1. Размер: 7кб.
    Часть текста: honorificum magisque opportunum mihi contingere posse existimo, quam studia mea illi tantopere probari, cujus dignitatem venerari, propensamque in me voluntatem maximi facere debeo, et ab eo quidem, cujus magna sunt orbe litterario et merita et auctoritas. Quum primum igitur ab honoratissimo collega nostro Teplovio Tuum de me testimonium communicatum perlegerim, tantum in me officium Tuum sine maxima culpa praeteriri non posse judicavi. Ut autem huic Tuo beneficio respondeam, non aliud quid inveni, quam ut id, quod singulari humanitati Tuae acceptum fero, grata memoria persequar, et quovis loco ac tempore Tuam in aliorum laboribus judicandis aequitatem celebrare non desistam. Quamvis autem gratissima sit mihi haec Tua voluntas, multo tamen erit jucundior, si per humanitatem Tuam eadem ultro frui licebit. Magnae equidem utilitati futurum mihi non dubito, si me, quocum per litteras colloquaris, non indignum esse judicaveris. Consilium Tuum mihi perquam honorificum per amplissimum Schumacherum mihi indicatum magnopere me impulit ad concinnandam de Nitri genesi commentationem, quam pro virili elaboratam ad illustrem Academiam Berolinensem pro praemio obtinendo...